monumenta.ch > Tertullianus > 2
Tertullianus, Apologeticus adversus Gentes, I <<<     >>> III

Caput II APPARAT EINBLENDEN

1 Si certum est denique nos nocentissimos esse, cur a vobis ipsis aliter tractamur, quam pares nostri, id est caeteri nocentes? cum eiusdem noxae eadem tractatio deberet intervenire. Quodcumque dicimur, cum alii dicuntur, et proprio ore et mercenaria advocatione utuntur ad innocentiae suae commendationem.
2 Respondendi, altercandi facultas patet, quando nec liceat indefensos et inauditos omnino damnari. Sed Christianis solis nihil permittitur loqui, quod caussam purget, quod veritatem defendat, quod iudicem non faciat iniustum quod odio publico necessarium est, confessio nominis, non examinatio criminis: quando si de aliquo nocente cognoscitis, non statim confesso eo nomen homicidae, vel sacrilegi, vel incesti, vel publici hostis (ut de nostris loquar) contenti sitis ad pronuntiandum, nisi et consequentia exigatis, qualitatem facti, numerum, locum, modum, tempus, conscios, socios.
3 De nobis nihil tale, cum aeque extorqueri oporteret, quodcunque falso iactatur, quot quisque iam infanticidia degustasset, quot incesta contenebrasset, qui coci, qui canes affuissent. O quanta illius praesidis gloria, si eruisset aliquem, qui centum iam infantes comedisset! Atquin invenimus inquisitionem quoque in nos prohibitam. Plinius enim Secundus cum provinciam regeret, damnatis quibusdam Christianis, quibusdam gradu pulsis, ipsa tamen multitudine perturbatus, quid de caetero ageret, consuluit tunc Traianum imperatorem, allegans praeter obstinationem non sacrificandi, nihil aliud se de sacramentis eorum comperisse, quam coetus antelucanos ad canendum Christo ut disciplinam, homicidium, adulterium, fraudem, perfidiam, et caetera scelera prohibentes.
4 Tunc Traianus rescripsit, hoc genus inquirendos quidem non esse, oblatos vero puniri oportere. O sententiam necessitate confusam! Negat inquirendos ut innocentes, et mandat puniendos ut nocentes. Parcit et saevit, dissimulat et animadvertit. Quid temetipsum inquiris? si non inquiris, cur non et absolvis? Latronibus vestigandis per universas provincias militaris statio sortitur; in reos maiestatis et publicos hostes omnis homo miles est, ad socios, ad conscios usque inquisitio extenditur.
5 Solum Christianum inquiri non licet, offerri licet, quasi aliud esset actura inquisitio, quam oblationem. Damnatis ergo oblatum; quem nemo voluit requisitum, qui, puto, iam non ideo meruit poenam, quia nocens est, sed quia, uon requirendus, inventus est. Itaque nec in illo ex forma malorum iudicandorum agitis erga nos, quod caeteris negantibus adhibetis tormenta ad confitendum, solis Christianis ad negandum; cum, si malum esset, nos quidem negaremus, vos vero confiteri tormentis compelleretis.
6 Neque enim ideo putaretis non requirenda quaestionibus scelera, quia certi essetis admitti ea ex nominis confessione, qui hodie de confesso homicida, scientes homicidium quid sit, nihilominus ordinem extorquetis admissi: quo perversius, cum praesumatis de sceleribus nostris ex nominis confessione cogitis tormentis de confessione decedere, ut negantes nomen pariter utique negemus et scelera, de quibus ex confessione nominis praesumpseratis. Sed, opinor, non vultis nos perire, quos pessimos creditis.
7 Sic enim soletis dicere homicidae Nega : laniari iubere sacrilegum, si confiteri perseveraverit. Si non ita agitis circa nocentes, ergo nos innocentissimos iudicatis, cum quasi innocentissimos non vultis in ea confessione perseverare, quam necessitate, non iustitia damnandam a vobis sciatis.
8 Vociferatur homo: Christianus sum. Quod est dicit; tu vis audire quod non est. Veritatis extorquendae praesides, de nobis solis mendacium elaboratis audire. Hoc sum, inquit, quod quaeris, an sim; quid me torques in perversum? confiteor, et torques; quid faceres, si negarem? Plane aliis negantibus non facile fidem accommodatis; nobis, si negaverimus, statim creditis.
9 Suspecta sit vobis ista perversitas, ne qua vis lateat in occulto, quae vos adversus formam, adversus naturam iudicandi, contra ipsas quoque leges ministret . Nisi enim fallor, leges malos crui iubent, non abscondi; confessos damnari praescribunt, non absolvi.
10 Hoc senatus consulta, hoc principum mandata definiunt, hoc imperium, cuius ministri estis. Civilis, non tyrannica dominatio est. Apud tyrannos enim tormenta etiam pro poena adhibentur; apud vos soli quaestioni temperantur. Vestram illis servate legem usque ad confessionem; et si confessione praeveniantur, vacabunt. Sententia opus est; debito nocens expungendus est, non eximendus. Denique illum nemo gestit absolvere, non licet hoc velle; ideo nec cogitur quisquam negare.
11 Christianum, hominem omnium scelerum reum deorum, imperatorum, legum, morum, naturae totius inimicum existimas, et cogis negare, ut absolvas, quem non poteris absolvere, nisi negaverit. Praevaricaris in leges. Vis ergo neget se nocentem, ut eum facias innocentem, et quidem invitum iam, nec de praeterito reum. Unde ista perversitas? ut etiam illud non recogitetis, sponte confesso magis credendum esse, quam per vim neganti; vel ne compulsus negare, non ex fide negarit; et absolutus ibidem post tribunal de vestra rideat aemulatione, iterum Christianus. Cum igitur in omnibus nos aliter disponatis, quam caeteros nocentes, id unum contendendo, ut de eo nomine excludamur (excludimur enim, si facimus, quae faciunt non Christiani), intelligere potestis non scelus aliquod in caussa esse, sed nomen, quod quaedam ratio aemulae operationis insequitur, hoc primum agens, ut homines nolint scire pro certo, quod se nescire pro certo sciunt. Ideo et credunt de nobis quae non probantur, et nolunt inquiri, ne probentur non esse, quae malunt credi esse, ut nomen illius aemulae rationis inimicum, praesumptis, non probatis criminibus, de sua sola confessione damnetur.
12 Ideo torquemur confitentes, et punimur perseverantes, et absolvimur negantes, quia nominis praelium est. Denique quid de tabella recitatis illum Christianum, cur non et homicidam? Si homicida Christianus, cur non incestus? vel quodcunque aliud nos esse creditis? In nobis solis pudet aut piget ipsis nominibus scelerum pronuntiare criminis reus est, nomen valde infestum, si solius nominis crimen est.



Tertullianus, Apologeticus adversus Gentes, I <<<     >>> III
monumenta.ch > Tertullianus > 2